Lettre Autographe de Pie XI - Latin

Traduction française disponible ici.


Dilecto Filio Nostro Josepho Ernesto tit. S. Mariae in Aracoeli S. R. E. Presb. Cardinali van Roey,

Archiepiscopo Mechliniensi.


PIUS PP. XI


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Cogitantibus Nobiscum Conventum Juventutis operariæ christianæ, qui Bruxellis propediem fiet, ac praesagae mentis imagine prospicientibus conferta adolescentium agmina, quae regalis Belgarum urbs hospita excipiet, exsultat Nobis animus gaudio, atque gratus attolitur Deo, ut ei, sicut crebrae non desunt angustiae, ita neque parca præbeantur solamina.

Cuius laetitiae tu, Dilecte Fili Noster, admodum es particeps, qui intra patriae tuae fines secunda vidisti primordia Consociationis huiusmodi, prosperis nunc incrementis florentis, idemque cum lectissimo sacrorum Antistitum et sacerdotum numero coetui intereris, qui religione et pietate praestantissimus, magnificentia apparatuque splendidus fore praevidetur.

Hac voluntate affecti has tibi reddendas Litteras censuimus quibus gratulationes et vota mandamus iis explicanda, qui, te auspice, ad statum Conventum congredientur. Duo expleta sunt lustra, postquam originem duxit juventutis operariae christianae Consociatio, istic tam faustis orta auspiciis.

Haec, €cum modo sistens ferme gradum, dimensa respicit spatia ac mire et magna acta contuetur, nequit Dei non agnoscere virtutem, qui coepti propitio numine arrisit. Neque enim tantum in Belgarum regione pollet, ubi robur et soboles catholico nomini parit, sed vestras adeo praetergressa est fines, ut eam latius in posterum se prolaturam, ad varia locorum adiuncta flexibilem, episcoporum optatis obsequentem, id facile augurari fas est. Secus enim contingere nequit, cum ipsa germana sit Actionis Catholicae forma, fluenti congrua aevo, eademque opificum ordini, miserarum sæpe pondere attrito errorumque fallacia decepto, trepidis Matris Ecclesiae obsecuta consiliis, curas industriasque convertat.

Quisnam, qui non degeneri animo adhuc colit virtutern, has iuvenum non demiratur turbas, in quibus rei sacrae atque civilis tanta spei moles consistit ?

Fusa religionis notitia, solida fides, invicta caritas in sancta prosiliens molimina, numquam languens iucunditas, quam redolet lilialis integritas morum, iuncta cum modestia pectoris constantia, hae sunt animi laudes, quas sibi proponunt, ut actuose Actioni Catholicae deserviant, quae ecclesiasticae Hierarchiae in exercendo apostolatu opitulatur.

Dat iis cotidianus labor unde piaculares hostiae Deo immolentur, campumque praetendit ubi sollers excurrit cura, ut operis socii iidernque fratres ad christianae vitae instituta reducantur.

Nos minime latet qua devotione, quibus precibus, qua Ecclesiæ sacramentorum usura, qua lenitate ac diligentia Christo fratrum mentes acquirere nitantur, reapse satores luminis, adiutores Spiritu Sancti, auxiliares Ecclesiae velites.

Faveat iis S. Joseph, praeclarum opificum exemplar et custos; faveat B. Virgo Maria, quae, licet regio davidico genere orta, operosae ac demissae vitae aspera novit ; propitio obtutu amplectatur eos Jesus, qui, siderum conditor, tractare non dubitavit fabrilia.

Tanto tecta clypeo floreat iis avita fides, crescat instituti operi gloria. Nos autem paterno hortatu Consociationi adlectos eiusdemque moderatores monemus, ut alacriores in dies propositis praeconio dignis insistant et uberius usque fotas caritatis lampades gerant, quae canescenti mundo calorem admoveant vitæ; atque impenso studio optarnus, ut Apostolica Benedictio, quæ tibi imprimis accedit, per te omnes amplexetur, qui sollemni coetui aderunt : sit ipsa universis flagrantis amoris Nostri signum et ubertatem fructum, divino arcessito auxilio, labori vestro acceleret.

Datum ex Arce Gandulphi apud ad Romam, die XIX mensis Augusti, anno MDCCCCXXXV ; Pontificatus Nostri decimo quarto.


PIUS PP. XI



Comments